Liber Deuteronomii*

Caput 1: Versus 3

Quadragesimo anno, undecimo mense, prima,etc.ISID., in Deut., tom. 5.Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt.Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quae fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium.Undecimo mense,etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, praedicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.
(* Traductions européennes)